Skip to content

Ad Matutinum: Invitatorium. Deum verum

Popularity · Low

YouTube

Searching YouTube...

Lyrics

Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus. Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus. Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos: quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit. Veníte, adorémus. Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus: veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus. Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne, secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea. Veníte, adorémus. Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Veníte, adorémus. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus. Hymnus Summæ Parens cleméntiæ, Mundi regis qui máchinam, Uníus et substántiæ, Trinúsque persónis Deus: Da déxteram surgéntibus, Exsúrgat et mens sóbria, Flagrans et in laudem Dei Grates repéndet débitas. Deo Patri sit glória, Natóque Patris único, Cum Spíritu Paráclito, In sempitérna sæcula. Amen.