Skip to content
Lyric
Dive
Public playlists
My playlists
Search
Sign in
O ignis spiritus
Jeremy Summerly
,
Oxford Camerata
Popularity · Low
+
Original
0
0
YouTube
Searching YouTube...
Lyrics
Original
Translation
Bilingual
O ignis Spiritus Paracliti
Vita vitae omnis creaturae
Sanctus es vivificando formas
Sanctus es ungendo periculose, fractos
Sanctus es tergendo fetida vulnera
O spiraculum sanctitatis
O ignis caritatis
O dulcis gustus in pectoribus
Et infusio cordium
In bono odore virtutum
O fons purissimus, in quo consideratur
Quod Deus alienos colligit et perditos requirit
O lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium
Et o cingulum honestatis, salva beatos
Custodi eos qui carcerati sunt
Ab inimico, et solve ligatos
Quos divina vis salvare vult
O iter fortissimum, quod penetravit omnia
In altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis
Tu omnes componis et colligis
De te nubes fluunt, aether volat
Lapides humorem habent
Aquae rivulos educunt
Et terra viriditatem sudat
Tu etiam semper educis doctos
Per inspirationem sapientiae laetificatos
Unde laus tibi sit, qui es sonus laudis et gaudium vitae
Spes et honor fortissimus, dans praemia lucis