Skip to content
Lyric
Dive
Public playlists
My playlists
Search
Sign in
O Filii Et Filiae
[traditional]
Popularity · Low
+
Original
0
0
YouTube
Searching YouTube...
Lyrics
Original
Translation
Bilingual
O filii et filiae
Rex caelestis, Rex gloriae
Morte surrexit hodie. Alleluia
Alleluia, alleluia, alleluia
Et mane prima sabbati
Ad ostium monumenti
Accesserunt discipuli. Alleluia
Alleluia, alleluia, alleluia
Et Maria Magdalene
Et Jacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere. Alleluia
Alleluia, alleluia, alleluia
In albis sedens Angelus
Praedixit mulieribus
Quia surrexit Dominus. Alleluia
Alleluia, alleluia, alleluia
In hoc festo sanctissimo
Sit laus et iubilatio
Benedicamus Domino. Alleluia
Alleluia, alleluia, alleluia
De quibus nos humillimas
Devotas atque debitas
Deo dicamus gratias. Alleluia