Skip to content
Lyric
Dive
Public playlists
My playlists
Search
Sign in
Missa de angelis - Credo
Schola Gregoriana Mediolanensis
Popularity · Low
+
Original
0
0
YouTube
Searching YouTube...
Lyrics
Original
Translation
Bilingual
Credo in unum Deum
Patrem omnipoténtem
Factórem caeli et terrae
Visibílium ómnium
Et invisibílium
Et in unum Dóminum Jesum Christum
Fílium Dei unigénitum
Et ex Patre natum
Ante ómnia saécula
Deum de Deo
Lumen de lúmine
Deum verum de Deo vero
Génitum, non factum
Consubstantiálem Patri
Per quem ómnia facta sunt
Qui propter nos hómines
Et propter nostram salútem
Descéndit de caelis
Et incarnátus est
De Spíritu Sancto
Ex María Vírgine
Et homo factus est
Crucifíxus étiam pro nobis
Sub Póntio Piláto
Passus et sepúltus est
Et resurréxit tértia die
Secúndum Scriptúras
Et ascéndit in caelum
Sedet ad déxteram Patris
Et íterum ventúrus est cum glória
Iudicáre vivos et mórtuos
Cuius regni non erit finis
Et in Spíritum Sanctum
Dóminum et vivificántem
Qui ex Patre Filióque procédit
Qui cum Patre et Fílio
Simul adorátur
Et conglorificátur
Qui locútus est per prophétas
Et unam, sanctam, cathólicam
Et apostólicam Ecclésiam
Confíteor unum baptísma
In remissiónem peccatórum
Et expécto
Resurrectiónem mortuórum
Et vitam ventúri saéculi
Ah, ah, ah, ah, ah, ah
Ah, ah, ah, ah, ah, ah
Ah, ah, ah, ah, ah
Amen