Skip to content

Mozart: Requiem, K. 626 - III. Sequentia: d. Recordare (Orch. Süssmayr, Beyer)

Popularity · Low

YouTube

Searching YouTube...

Lyrics

Recordare, Jesu pie, Quod sum causa tuæ viæ: Ne me perdas illa die. Quærens me, sedisti lassus: Redemisti Crucem passus: Tantus labor non sit cassus. Juste judex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis. Ingemisco, tamquam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicanti parce, Deus. Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti. Preces meæ non sunt dignæ: Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne. Inter oves locum præsta, Et ab hædis me sequestra, Statuens in parte dextra.