Aurea personet lira
Popularity · Low
Listen
YouTube
0:00 / 0:00
Loading YouTube player...
Lyrics offset
Synced
Lyrics
Aurea personet lira clara modulamina!
Simplex corda sit extensa voce quindenaria;
primum sonum mese reddat lege ypodorica.
Philomele demus laudes in voce organica,
dulce melos decantantes, sicut docet musica,
sine cuius arte vera nulla valent cantica.
Cum telluris vere novo producuntur germina
nemorosa circumcirca frondescunt et brachia,
flagrat odor quam suavis florida per gramina,
Hilarescit philomela, dulcis vocis conscia,
et extendens modulando gutturis spiramina
reddit voces ad estivi temporis indicia.
Instat nocti et diei voce sub dulcisona,
soporatis dans quietem cantus per discrimina
nec non pulchra viatori laboris solatia.
Vocis eius pulchritudo, clarior quam cithara,
vincit omnes cantitando volucrum catervulas,
implens silvas atque cuncta modulis arbustula.
Volitando scandit alta arborum cacumina,
gloriosa valde facta veris pro letitia,
ac festiva natis gliscit sibilare carmina.
Felix tempus, cui resultat talis consonantia!
Utinam per duodena mensium curricula
dulcis philomela daret sue vocis organa!
O tu parva, numquam cessa canere, avicula!
Tuam decet symphoniam monocordi musica,
que tuas laudes frequentat voce diatonica.
Sonos tuos vox non valet imitari lirica,
quibus nescit consentire fistula clarisona,
mira quia modularis melorum tripudia.
Nolo, nolo, ut quiescas temporis ad otia,
sed ut letos des concentus tua, volo, ligula,
cuius laude memoreris in regum palatia.
Cedit auceps ad frondosa resonans umbracula,
cedit cignus et suavis ipsius melodia,
cedit tibi timpanistra et sonora tibia.
Quamvis enim videaris corpore premodica,
tamen te cuncti auscultant, nemo dat iuvamina,
nisi solus rex celestis, qui gubernat omnia.
Iam preclara tibi satis dedimus obsequia,
que in voce sunt iocunda et in verbis rithmica,
ad scolares et ad ludos digne congruentia.
Tempus adest, ut solvatur nostra vox armonica,
ne fatigent plectrum lingue cantionum tedia
et pigrescat auris prompta fidium ad crusmata.
Trinus Deus in personis, unus in essentia,
nos conservet et gubernet sua sub clementia,
et regnare nos concedat cum ipso in gloria.