Skip to content
Lyric
Dive
Public playlists
My playlists
Search
Sign in
Benedictus
Harpa Dei
Popularity · Low
+
Original
0
0
Listen
YouTube
1
2
3
0:00 / 0:00
Loading YouTube player...
Lyrics offset
Synced
Lyrics
Original
Translation
Bilingual
Benedictus Dominus Deus Israel
Quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ
Et erexit cornu salutis nobis
In domo David pueri sui
Sicut locutus est per os sanctorum
Qui a sæculo sunt, prophetarum eius
Salutem ex inimicis nostris
Et de manu omnium, qui oderunt nos
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
Et memorari testamenti sui sancti
Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
Daturum se nobis: ut sine timore
De manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi,
In sanctitate et iustitia coram ipso
Omnibus diebus nostris
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis
Præibis enim ante faciem Domini parare vias eius
Ad dandam scientiam salutis plebi eius
In remissionem peccatorum eorum
Per viscera misericordiæ Dei nostri
In quibus visitavit nos, oriens ex alto
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent
Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
Gloria Patri, et Fili, et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio, et nunc et semper
Et in saeccula saeculorum
Amen