Skip to content

Hymn- Te Deum

Anon,The Monks of Pluscarden Abbey
Popularity · Low

Listen

YouTube

0:00 / 0:00
Loading YouTube player...
Lyrics offset
Synced

Lyrics

Te Deum laudámus: te Dominum confitémur Te ætérnum Patrem omnis terra venerátur Tibi omnes Angeli; tibi cæli et univérsae potestátes Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth Pleni sunt cæli et terra majestátis glóriæ tuæ Te gloriósus Apostolórum chorus Te Prophetárum laudábilis númerus Te Mártyrum candidátus laudat exércitus Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia Patrem imménsæ majestátis Venerándum tuum verum et únicum Fílium Sanctum quoque Paráclitum Spíritum Tu Rex glóriæ, Christe Tu Patris sempitérnus es Fílius Tu ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruísti Vírginis úterum Tu, devícto mortis acúleo Aperuísti credéntibus regna cælórum Tu ad déxteram Dei sedes, in glória Patris Judex créderis esse ventúrus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni Quos pretióso sánguine redemísti Ætérna fac cum sanctis tuis in glória numerári Salvum fac pópulum tuum, Dómine Et bénedic hæreditáti tuæ Et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum Per síngulos dies benedícimus te Et laudámus nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi Dignáre, Dómine, die isto sine peccáto nos custodíre Miserére nostri, Dómine, miserére nostri Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos Quemádmodum sperávimus in te In te, Dómine, sperávi: non confúndar in ætérnum