Skip to content

Rex tua nolo munera

Popularity · Low

Listen

YouTube

0:00 / 0:00
Loading YouTube player...
Lyrics offset
Synced

Lyrics

Rex, tua nolo munera Gratis solvetur littera Est autem haec solutio: Instat tibi confusio Pater tuus prae omnibus Potens olim potentibus Turgens nimis superbia Dejectus est a gloria Nam cum Deo non ambulans Sed sese Deum simulans Vasa templo diripuit Quae suo usu habuit Sed post multas insanias Tandem perdens divitias Forma nudatus hominis Pastum gustavit graminis Tu quoque ejus filius Non ipso minus impius Dum patris actus sequeris Vasis eisdem uteris Quod quia Deo displicet Instat tempus quo vindicet Nam scripturae indicium Minatur jam supplicium Et Mane, dicit Dominus Est tui regni terminus Thechel libram significat Quae te minorem indicat Phares, hoc est divisio Regnum transportat alio (Et rex:) Qui sic solvit latentia, ometur veste regia (Sedente Daniele luxta Regem, induto omamentis regalibus, exclamabit rex ad principem militie:)